Hiram

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Hiram

II Samuelis 5 : 11
11 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes: et ædificaverunt domum David.

I Paralipomenon 14 : 1
1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum.

II Paralipomenon 2 : 3
3 Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens: Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina ut ædificaret sibi domum, in qua et habitavit:

II Paralipomenon 2 : 16
16 Nos autem cædemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Joppe: tuum autem erit transferre ea in Jerusalem.

I Regum 9 : 13
13 et ait: Hæccine sunt civitates, quas dedisti mihi frater? Et appellavit eas terram Chabul, usque in diem hanc.

I Regum 9 : 14
14 Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri.

I Regum 9 : 28
28 Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum, detulerunt ad regem Salomonem.

I Regum 10 : 11
11 (Sed et classis Hiram, quæ portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas.

I Regum 7 : 45
45 Et lebetes, et scutras, et hamulas, omnia vasa, quæ fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de auricalco erant.

II Paralipomenon 2 : 13
13 Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum,

II Paralipomenon 4 : 16
16 et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *