Quid biblia dicit de Herodias – Omnes Bible versus de Herodias

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Herodias

Evangelium secundum Matthaeum 14 : 3
3 Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.

Evangelium secundum Matthaeum 14 : 6
6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi:

Evangelium secundum Marcum 6 : 17
17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.

Evangelium secundum Marcum 6 : 19
19 Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat.

Evangelium secundum Marcum 6 : 22
22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi:

Evangelium secundum Lucam 3 : 19
19 Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quæ fecit Herodes,

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *