Harvest

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Harvest

Exodus 34 : 21
21 Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.

Nehemiae 13 : 22
22 Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati: et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum.

Exodus 34 : 22
22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.

Leviticus 23 : 17
17 ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini.

Leviticus 26 : 5
5 Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra.

Exodus 9 : 32
32 triticum autem et far non sunt læsa, quia serotina erant.

Iudicum 9 : 27
27 egressi sunt in agros, vastantes vineas, uvasque calcantes: et factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui, et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech,

Isaiae 9 : 3
3 Multiplicasti gentem, et non magnificasti lætitiam. Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe ; sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.

Isaiae 16 : 10
10 Et auferetur lætitia et exsultatio de Carmelo, et in vineis non exsultabit neque jubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat ; vocem calcantium abstuli.

Ieremiae 48 : 33
33 Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab: et vinum de torcularibus sustuli, nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.

Genesis 8 : 22
22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

Ieremiae 5 : 24
24 Et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuæ messis custodientem nobis.

Ioel 2 : 24
24 Et implebuntur areæ frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo.

Iob 24 : 6
6 Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.

Proverbiorum 10 : 5
5 Qui congregat in messe, filius sapiens est ; qui autem stertit æstate, filius confusionis.

Ieremiae 8 : 20
20 Transiit messis, finita est æstas, et nos salvati non sumus.

Ioel 3 : 13
13 Mittite falces, quoniam maturavit messis ; venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia: quia multiplicata est malitia eorum.

Evangelium secundum Matthaeum 9 : 37
37 Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci.

Evangelium secundum Matthaeum 13 : 39
39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.

Evangelium secundum Lucam 10 : 2
2 Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.

Apocalypsis Ioannis 14 : 15
15 Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *