Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Halitus
Genesis 2 : 7
7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.
Genesis 7 : 22
22 et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.
Actus Apostolorum 17 : 25
25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia:
II Samuelis 22 : 16
16 Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus.
Iob 4 : 9
9 flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos.
Iob 15 : 30
30 Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.
Iob 33 : 4
4 Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
Iob 37 : 10
10 Flante Deo, concrescit gelu, et rursum latissimæ funduntur aquæ.
Psalmorum 18 : 15
15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.
Psalmorum 33 : 6
6 Accedite ad eum, et illuminamini ; et facies vestræ non confundentur.
Isaiae 30 : 33
33 Præparata est enim ab heri Topheth, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa ; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.
Ezechielis 37 : 9
9 Et dixit ad me: Vaticinare ad spiritum: vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: Hæc dicit Dominus Deus: A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.
Leave a Reply