Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Hadadezer
II Samuelis 8 : 13
13 Fecit quoque sibi David nomen cum revereteretur capta Syria in valle Salinarum, cæsis decem et octo millibus:
II Samuelis 10 : 19
19 Videntes autem universi reges, qui erant in præsidio Adarezer, se victos esse ab Israël, expaverunt et fugerunt quinquaginta et octo millia coram Israël. Et fecerunt pacem cum Israël: et servierunt eis, timueruntque Syri auxilium præbere ultra filiis Ammon.
I Regum 11 : 23
23 Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat Adarezer regem Soba dominum suum:
I Paralipomenon 18 : 10
10 misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset, et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer.
I Paralipomenon 19 : 19
19 Videntes autem servi Adarezer se ab Israël esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei: noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon.
Leave a Reply