Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Gessur
Deuteronomium 3 : 14
14 Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri et Machati. Vocavitque ex nomine suo Basan, Havoth Jair, id est, Villas Jair, usque in præsentem diem.
Iosue 13 : 13
13 Nolueruntque disperdere filii Israël Gessuri et Machati: et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem.
I Paralipomenon 2 : 23
23 Cepitque Gessur, et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum: omnes isti, filii Machir patris Galaad.
I Samuelis 27 : 8
8 Et ascendit David et viri ejus, et agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis: hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Ægypti.
II Samuelis 3 : 3
3 Et post eum Cheleab, de Abigail uxore Nabal Carmeli: porro tertius Absalom, filius Maacha filiæ Tholmai regis Gessur.
I Paralipomenon 3 : 2
2 tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,
II Samuelis 13 : 38
38 Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis. Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.
II Samuelis 15 : 8
8 Vovens enim vovit servus tuus, cum esset in Gessur Syriæ, dicens: Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacrificabo Domino.
Leave a Reply