Germen, Figurative

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Germen, Figurative

Proverbiorum 11 : 28
28 Qui confidit in divitiis suis corruet, justi autem quasi virens folium germinabunt.

Osee 14 : 6
6 Ero quasi ros ; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.

Isaiae 60 : 21
21 Populus autem tuus omnes justi ; in perpetuum hæreditabunt terram, germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum.

Evangelium secundum Ioannem 15 : 5
5 Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.

Isaiae 18 : 5
5 Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit ; et præcidentur ramusculi ejus falcibus, et quæ derelicta fuerint abscindentur et excutientur.

Danielis 4 : 14
14 In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio: donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum.

Evangelium secundum Ioannem 15 : 6
6 Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.

Epistula ad Romanos 11 : 17
17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es,

Epistula ad Romanos 11 : 21
21 Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat.

Evangelium secundum Ioannem 15 : 2
2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.

Evangelium secundum Ioannem 15 : 6
6 Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.

Psalmorum 80 : 15
15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.

Isaiae 4 : 2
2 In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israël.

Isaiae 11 : 1
1 Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.

Ieremiae 23 : 5
5 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra.

Ieremiae 33 : 15
15 In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiæ, et faciet judicium et justitiam in terra:

Zachariae 3 : 8
8 Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt: ecce enim ego adducam servum meum Orientem.

Zachariae 6 : 12
12 et loqueris ad eum, dicens: Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Ecce vir, Oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et ædificabit templum Domino.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *