Genera

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Genera

Apocalypsis Ioannis 21 : 2
2 Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.

Apocalypsis Ioannis 21 : 9
9 Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni.

Apocalypsis Ioannis 22 : 17
17 Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis.

Exodus 40 : 2
2 Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,

Exodus 40 : 24
24 Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,

Epistula ad Hebraeos 8 : 2
2 sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.

Epistula ad Hebraeos 8 : 5
5 qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.

Epistula ad Hebraeos 9 : 12
12 neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.

Epistula ad Colossenses 2 : 17
17 quæ sunt umbra futurorum: corpus autem Christi.

Epistula ad Hebraeos 9 : 15
15 Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.

Epistula ad Hebraeos 9 : 28
28 sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *