gedeon

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de gedeon

Iudicum 8 : 23
23 Quibus ille ait: Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur vobis Dominus.

Iudicum 6 : 36 – 40
36 Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locutus es,
37 ponam hoc vellus lanæ in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israël.
38 Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere, concham rore implevit.
39 Dixitque rursus ad Deum: Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum quærens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens.
40 Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat: et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra.

Iudicum 6 : 15
15 Qui respondens ait: Obsecro, mi domine, in quo liberabo Israël? ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei.

Iudicum 8 : 22
22 Dixeruntque omnes viri Israël ad Gedeon: Dominare nostri tu, et filius tuus, et filius filii tui: quia liberasti nos de manu Madian.

Iudicum 8 : 33 – 35
33 Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israël, et fornicati sunt cum Baalim. Percusseruntque cum Baal fœdus, ut esset eis in deum:
34 nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manibus inimicorum suorum omnium per circuitum:
35 nec fecerunt misericordiam cum domo Jerobaal Gedeon, juxta omnia bona quæ fecerat Israëli.

Iudicum 8 : 24 – 27
24 Dixitque ad eos: Unam petitionem postulo a vobis: date mihi inaures ex præda vestra. Inaures enim aureas Ismaëlitæ habere consueverant.
25 Qui responderunt: Libentissime dabimus. Expandentesque super terram pallium, projecerunt in eo inaures de præda:
26 et fuit pondus postulatarum inaurium, mille septingenti auri sicli, absque ornamentis, et monilibus, et veste purpurea, quibus reges Madian uti soliti erant, et præter torques aureas camelorum.
27 Fecitque ex eo Gedeon ephod, et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israël in eo, et factum est Gedeoni et omni domui ejus in ruinam.

Iudicum 6 : 16
16 Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum: et percuties Madian quasi unum virum.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *