Gabaa

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Gabaa

Iosue 15 : 57
57 Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem et villæ earum.

Osee 9 : 9
9 Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.

Osee 10 : 9
9 Ex diebus Gabaa peccavit Israël ; ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa prælium super filios iniquitatis.

I Samuelis 10 : 26
26 Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa: et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda.

I Samuelis 15 : 34
34 Abiit autem Samuel in Ramatha: Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa.

I Samuelis 22 : 6
6 Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore, quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctique servi ejus circumstarent eum,

I Samuelis 7 : 1
1 Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa: Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini.

II Samuelis 6 : 3
3 Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum: tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa: Oza autem et Ahio filii Abinadab, minabant plaustrum novum.

Isaiae 10 : 29
29 Transierunt cursim, Gaba sedes nostra ; obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit.

Iosue 18 : 28
28 et Sela, Eleph, et Jebus, quæ est Jerusalem, Gabaath et Cariath: civitates quatuordecim, et villæ earum. Hæc est possessio filiorum Benjamin juxta familias suas.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *