Fort

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Fort

Deuteronomium 20 : 20
20 Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et in ceteros apta usus, succide, et instrue machinas, donec capias civitatem, quæ contra te dimicat.

II Regum 25 : 1
1 Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus in Jerusalem, et circumdederunt eam: et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones.

Ezechielis 4 : 2
2 Et ordinabis adversus eam obsidionem, et ædificabis munitiones, et comportabis aggerem et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro.

Ezechielis 17 : 17
17 Et non in exercitu grandi, neque in populo multo, faciet contra eum Pharao prælium: in jactu aggeris, et in exstructione vallorum, ut interficiat animas multas.

Ezechielis 26 : 8
8 Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet: et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro: et elevabit contra te clypeum.

II Paralipomenon 26 : 15
15 Et fecit in Jerusalem diversi generis machinas, quas in turribus collocavit, et in angulis murorum ut mitterent sagittas, et saxa grandia: egressumque est nomen ejus procul, eo quod auxiliaretur ei Dominus, et corroborasset illum.

II Paralipomenon 26 : 10
10 Exstruxit etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus, quam in eremi vastitate: vineas quoque habuit et vinitores in montibus, et in Carmelo: erat quippe homo agriculturæ deditus.

Isaiae 5 : 2
2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam ; et ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea ; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.

Evangelium secundum Matthaeum 21 : 33
33 Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.

Evangelium secundum Marcum 12 : 1
1 Et cœpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.

Evangelium secundum Lucam 20 : 9
9 Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus.

Iudicum 6 : 2
2 et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca.

I Samuelis 23 : 29

Isaiae 33 : 16
16 Iste in excelsis habitabit ; munimenta saxorum sublimitas ejus: panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt.

II Samuelis 22 : 3
3 Deus fortis meus sperabo in eum: scutum meum, et cornu salutis meæ: elevator meus, et refugium meum: salvator meus, de iniquitate liberabis me.

II Samuelis 22 : 47
47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus: et exaltabitur Deus fortis salutis meæ.

Psalmorum 18 : 2
2 Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.

Psalmorum 31 : 3
3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.

Psalmorum 71 : 3
3 Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam.

Psalmorum 91 : 2
2 Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *