Fornax

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Fornax

Ezechielis 22 : 22
22 Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio ejus: et scietis quia ego Dominus cum effuderim indignationem meam super vos.

Malachiae 3 : 3
3 et sedebit conflans, et emundans argentum: et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia.

Proverbiorum 17 : 3
3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.

Ezechielis 22 : 20
20 congregatione argenti, et æris, et stanni, et ferri, et plumbi, in medio fornacis, ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea, et requiescam, et conflabo vos.

Danielis 3 : 26
26 Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula:

Deuteronomium 4 : 20
20 Vos autem tulit Dominus, et eduxit de fornace ferrea Ægypti, ut haberet populum hæreditarium, sicut est in præsenti die.

I Regum 8 : 51
51 Populus enim tuus est, et hæreditas tua, quos eduxisti de terra Ægypti, de medio fornacis ferreæ.

Psalmorum 12 : 6
6 ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi ; et psallam nomini Domini altissimi.

Isaiae 48 : 10
10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum ; elegi te in camino paupertatis.

Ieremiae 11 : 4
4 quod præcepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum:

Osee 7 : 4
4 Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente ; quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum.

Malachiae 4 : 1
1 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem et germen.

Evangelium secundum Matthaeum 13 : 42
42 et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.

Evangelium secundum Matthaeum 13 : 50
50 et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium.

Apocalypsis Ioannis 9 : 2
2 Et aperuit puteum abyssi: et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnæ: et obscuratus est sol, et aër de fumo putei:

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *