Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de flagellatio
Leviticus 19 : 20
20 Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera.
Deuteronomium 22 : 18
18 apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum,
Deuteronomium 25 : 2
2 Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis: prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus:
Deuteronomium 25 : 3
3 ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant: ne fœde laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus.
Iob 9 : 23
23 Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat.
Exodus 21 : 20
20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.
Evangelium secundum Matthaeum 20 : 19
19 et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.
Evangelium secundum Matthaeum 27 : 26
26 Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
Evangelium secundum Marcum 15 : 15
15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.
Evangelium secundum Ioannem 19 : 1
1 Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit.
Actus Apostolorum 16 : 23
23 Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
Actus Apostolorum 21 : 32
32 Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum, et milites, cessaverunt percutere Paulum.
Actus Apostolorum 22 : 24
24 jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
Epistula II ad Corinthios 11 : 25
25 Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum: ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,
Leave a Reply