Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de fines
Evangelium secundum Ioannem 9 : 1 – 41
1 Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate:
2 et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur?
3 Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo.
4 Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari:
5 quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.
6 Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus,
7 et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.
8 Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est.
9 Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum.
10 Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi?
11 Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video.
12 Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio.
13 Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat.
14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.
15 Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.
16 Dicebant ergo ex pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos.
17 Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est.
18 Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat:
19 et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? quomodo ergo nunc videt?
20 Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est:
21 quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus ; ipsum interrogate: ætatem habet, ipse de se loquatur.
22 Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos: jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
23 Propterea parentes ejus dixerunt: Quia ætatem habet, ipsum interrogate.
24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est.
25 Dixit ergo eis ille: si peccator est, nescio ; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.
26 Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos?
27 Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri?
28 Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus.
29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit.
30 Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos:
31 scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.
32 A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.
33 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.
34 Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras.
35 Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei?
36 Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum?
37 Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.
38 At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.
39 Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.
40 Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus?
41 Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet.
Zachariae 14 : 1 – 21
1 Ecce venient dies Domini, et dividentur spolia tua in medio tui.
2 Et congregabo omnes gentes ad Jerusalem in prælium: et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur: et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe.
3 Et egredietur Dominus, et præliabitur contra gentes illas, sicut præliatus est in die certaminis.
4 Et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum, qui est contra Jerusalem ad orientem: et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, prærupto grandi valde: et separabitur medium montis ad aquilonem, et medium ejus ad meridiem.
5 Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum: et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziæ regis Juda: et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo.
6 Et erit in die illa: non erit lux, sed frigus et gelu.
7 Et erit dies una quæ nota est Domino, non dies neque nox: et in tempore vesperi erit lux.
8 Et erit in die illa: exibunt aquæ vivæ de Jerusalem: medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare novissimum: in æstate et in hieme erunt.
9 Et erit Dominus rex super omnem terram: in die illa erit Dominus unus, et erit nomen ejus unum.
10 Et revertetur omnis terra usque ad desertum, de colle Remmon ad austrum Jerusalem: et exaltabitur, et habitabit in loco suo, a porta Benjamin usque ad locum portæ prioris, et usque ad portam angulorum, et a turre Hananeel usque ad torcularia regis.
11 Et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius, sed sedebit Jerusalem secura.
12 Et hæc erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quæ pugnaverunt adversus Jerusalem: tabescet caro uniuscujusque stantis super pedes suos: et oculi ejus contabescent in foraminibus suis, et lingua eorum contabescet in ore suo.
13 In die illa erit tumultus Domini magnus in eis: et apprehendet vir manum proximi sui, et conseretur manus ejus super manum proximi sui.
14 Sed et Judas pugnabit adversus Jerusalem: et congregabuntur divitiæ omnium gentium in circuitu, aurum, et argentum, et vestes multæ satis.
15 Et sic erit ruina equi, et muli, et cameli, et asini, et omnium jumentorum quæ fuerint in castris illis, sicut ruina hæc.
16 Et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quæ venerunt contra Jerusalem, ascendent ab anno in annum ut adorent regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem tabernaculorum.
17 Et erit: qui non ascenderit de familiis terræ ad Jerusalem ut adoret regem, Dominum exercituum, non erit super eos imber.
18 Quod etsi familia Ægypti non ascenderit et non venerit, nec super eos erit: sed erit ruina, qua percutiet Dominus omnes gentes quæ non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum.
19 Hoc erit peccatum Ægypti, et hoc peccatum omnium gentium quæ non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum.
20 In die illa, erit quod super frenum equi est, sanctum Domino: et erunt lebetes in domo Domini quasi phialæ coram altari.
21 Et erit omnis lebes in Jerusalem et in Juda sanctificatus Domino exercituum: et venient omnes immolantes, et sument ex eis, et coquent in eis: et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo.
Psalmorum 127 : 3 – 5
3 Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ.
4 Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.
5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ ;
Psalmorum 150 : 1 – 6
1 Alleluja. Laudate Dominum in sanctis ejus ; laudate eum in firmamento virtutis ejus.
2 Laudate eum in virtutibus ejus ; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
3 Laudate eum in sono tubæ ; laudate eum in psalterio et cithara.
4 Laudate eum in tympano et choro ; laudate eum in chordis et organo.
5 Laudate eum in cymbalis benesonantibus ; laudate eum in cymbalis jubilationis.
6 Omnis spiritus laudet Dominum ! Alleluja.
Evangelium secundum Ioannem 12 : 1 – 8
1 Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.
2 Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti.
4 Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus:
5 Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?
6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.
7 Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.
8 Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis.
Iob 3 : 16
16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.
Apocalypsis Ioannis 14 : 12
12 Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu.
Leave a Reply