Quid biblia dicit de fidem et sanitatem – Omnes Bible versus de fidem et sanitatem

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de fidem et sanitatem

Epistula Iacobi 5 : 15
15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei.

Epistula II ad Corinthios 12 : 9
9 et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.

Epistula ad Philippenses 4 : 19
19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.

Evangelium secundum Ioannem 3 : 16
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.

Actus Apostolorum 3 : 16
16 Et in fide nominis ejus, hunc, quem vos vidistis, et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.

Evangelium secundum Marcum 5 : 25 – 34
25 Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat:
27 cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus:
28 dicebat enim: Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.
29 Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
30 Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea?
31 Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit?
32 Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat.
33 Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
34 Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.

Epistula Iacobi 5 : 14
14 Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini:

Isaiae 53 : 5
5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra ; disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus.

Epistula Iacobi 5 : 14 – 16
14 Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini:
15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei.
16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua.

Evangelium secundum Marcum 11 : 24
24 Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.

Evangelium secundum Matthaeum 15 : 28
28 Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.

Evangelium secundum Matthaeum 9 : 28 – 29
28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine.
29 Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram, fiat vobis.

Epistula ad Romanos 12 : 1 – 2
1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.

Evangelium secundum Matthaeum 8 : 5 – 8
5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,
6 et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.
7 Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum.
8 Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.

Epistula ad Romanos 8 : 1
1 Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant.

Evangelium secundum Marcum 5 : 34
34 Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.

Evangelium secundum Matthaeum 8 : 2
2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.

Actus Apostolorum 14 : 8 – 10
8 Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret,
9 dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat.
10 Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes: Dii similes facti hominibus, descenderunt ad nos.

Evangelium secundum Matthaeum 13 : 58
58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *