Quid biblia dicit de Fenestra – Omnes Bible versus de Fenestra

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Fenestra

Genesis 6 : 16
16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

Genesis 26 : 8
8 Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua.

Iosue 2 : 15
15 Demisit ergo eos per funem de fenestra: domus enim ejus hærebat muro.

Iosue 2 : 21
21 Et illa respondit: Sicut locuti estis, ita fiat: dimittensque eos ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra.

I Regum 6 : 4
4 Fecitque in templo fenestras obliquas.

Ezechielis 40 : 36
36 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.

Actus Apostolorum 20 : 9
9 Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *