Fatum

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Fatum

Ieremiae 29 : 11
11 Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.

Habacuc 2 : 3
3 Quia adhuc visus procul ; et apparebit in finem, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit.

Evangelium secundum Ioannem 16 : 33
33 Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.

Psalmorum 138 : 8
8 Si ascendero in cælum, tu illic es ; si descendero in infernum, ades.

Isaiae 55 : 11
11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo ; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud.

Epistula ad Romanos 8 : 29
29 Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.

Ieremiae 17 : 10
10 Ego Dominus scrutans cor, et probans renes: qui do unicuique juxta viam suam, et juxta fructum adinventionum suarum.

Epistula I ad Corinthios 2 : 7 – 9
7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram,
8 quam nemo principum hujus sæculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent.
9 Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum:

Ecclesiasticus 6 : 10
10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus ; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.

Psalmorum 37 : 37

Epistula ad Romanos 8 : 28
28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.

Isaiae 46 : 10
10 Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.

Epistula Iacobi 2 : 24
24 Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum?

Apocalypsis Ioannis 20 : 12
12 Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitæ: et judicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum:

Epistula ad Romanos 3 : 4
4 Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris.

Epistula ad Ephesios 2 : 8 – 9
8 Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est:
9 non ex operibus, ut ne quis glorietur.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *