Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de familia divisa
Evangelium secundum Lucam 12 : 51 – 53
51 Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem:
52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres
53 dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
Michaeae 7 : 6
6 Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam: nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus.
Evangelium secundum Lucam 12 : 49 – 56
49 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?
50 Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur?
51 Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem:
52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres
53 dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
54 Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit.
55 Et cum austrum flantem, dicitis: Quia æstus erit: et fit.
56 Hypocritæ ! faciem cæli et terræ nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis?
Evangelium secundum Matthaeum 10 : 35
35 veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam:
Evangelium secundum Matthaeum 10 : 34
34 Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium:
Epistula ad Titum 3 : 3 – 7
3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,
5 non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
6 quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum:
7 ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
Evangelium secundum Lucam 12 : 59
59 Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.
Leave a Reply