Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Familia
Psalmorum 128 : 3
3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores ; prolongaverunt iniquitatem suam.
Psalmorum 128 : 6
6 Fiant sicut fœnum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit,
Deuteronomium 4 : 10
10 a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens: Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos.
Epistula I ad Corinthios 16 : 19
19 Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor.
Proverbiorum 31 : 27
27 Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.
Epistula I ad Timotheum 3 : 5
5 Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit?
Epistula I ad Timotheum 3 : 12
12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus.
Genesis 45 : 24
24 Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via.
Psalmorum 133 : 1
1 Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Genesis 50 : 21
21 Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros: consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.
Evangelium secundum Matthaeum 18 : 22
22 Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies.
Deuteronomium 14 : 26
26 et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua:
Psalmorum 101 : 7
7 Similis factus sum pellicano solitudinis ; factus sum sicut nycticorax in domicilio.
Deuteronomium 29 : 18
18 Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium: et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem.
Ieremiae 10 : 25
25 Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te, et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt, quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.
Genesis 18 : 19
19 Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.
Leave a Reply