falsas religiones

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de falsas religiones

Epistula II Petri 2 : 1
1 Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem.

Epistula ad Romanos 16 : 17
17 Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.

Epistula I ad Timotheum 4 : 1
1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,

Epistula II ad Corinthios 11 : 13 – 15
13 Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.
14 Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.
15 Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ: quorum finis erit secundum opera ipsorum.

Evangelium secundum Matthaeum 24 : 1 – 51
1 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi.
2 Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi?
4 Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat:
5 multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent.
6 Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini: oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis:
7 consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca:
8 hæc autem omnia initia sunt dolorum.
9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
11 Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.
12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum:
13 qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
14 Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.
15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat:
16 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes:
17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua:
18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
19 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus !
20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato:
21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi.
23 Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.
24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
25 Ecce prædixi vobis.
26 Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere.
27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.
28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.
29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur:
30 et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.
31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.
32 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas:
33 ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.
34 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.
35 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.
36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.
37 Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis:
38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,
39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.
40 Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur.
41 Duæ molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur.
42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
44 Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore?
46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.
47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:
49 et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis:
50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat:
51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.

Ieremiae 5 : 30 – 31
30 Stupor et mirabilia facta sunt in terra:
31 prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manubus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?

Epistula II ad Corinthios 11 : 14
14 Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.

Apocalypsis Ioannis 17 : 1 – 18
1 Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens: Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnæ, quæ sedet super aquas multas,
2 cum qua fornicati sunt reges terræ, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus.
3 Et abstulit me in spiritu in desertum. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiæ, habentem capita septem, et cornua decem.
4 Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione, et immunditia fornicationis ejus.
5 Et in fronte ejus nomen scriptum: Mysterium: Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terræ.
6 Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna.
7 Et dixit mihi angelus: Quare miraris? ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiæ, quæ portat eam, quæ habet capita septem, et cornua decem.
8 Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit: et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ a constitutione mundi) videntes bestiam, quæ erat, et non est.
9 Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt.
10 Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit: et cum venerit, oportet illum breve tempus manere.
11 Et bestia, quæ erat, et non est: et ipsa octava est: et de septem est, et in interitum vadit.
12 Et decem cornua, quæ vidisti, decem reges sunt: qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam.
13 Hi unum consilium habent, et virtutem, et potestatem suam bestiæ tradent.
14 Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos: quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles.
15 Et dixit mihi: Aquæ, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguæ.
16 Et decem cornua, quæ vidisti in bestia: hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt.
17 Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi: ut dent regnum suum bestiæ donec consummentur verba Dei.
18 Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quæ habet regnum super reges terræ.

Epistula Iudae 1 : 4
4 Subintroierunt enim quidam homines (qui olim præscripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.

Evangelium secundum Marcum 13 : 22
22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.

Epistula ad Hebraeos 9 : 27
27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium:

Genesis 3 : 1
1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi?

Evangelium secundum Matthaeum 7 : 15
15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces:

Epistula I ad Corinthios 14 : 33
33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.

Evangelium secundum Ioannem 14 : 6
6 Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.

Apocalypsis Ioannis 13 : 1 – 18
1 Et vidi de mari bestiam ascendentem habentem capita septem, et cornua decem, et super cornua ejus decem diademata, et super capita ejus nomina blasphemiæ.
2 Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam.
3 Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem: et plaga mortis ejus curata est. Et admirata est universa terra post bestiam.
4 Et adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiæ: et adoraverunt bestiam, dicentes: Quis similis bestiæ? et quis poterit pugnare cum ea?
5 Et datum est ei os loquens magna et blasphemias: et data est ei potestas facere menses quadraginta duos.
6 Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in cælo habitant.
7 Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos. Et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem,
8 et adoraverunt eam omnes, qui inhabitant terram: quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ Agni, qui occisus est ab origine mundi.
9 Si quis habet aurem, audiat.
10 Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia, et fides sanctorum.
11 Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco.
12 Et potestatem prioris bestiæ omnem faciebat in conspectu ejus: et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis.
13 Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de cælo descendere in terram in conspectu hominum.
14 Et seduxit habitantes in terra propter signa, quæ data sunt illi facere in conspectu bestiæ, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiæ, quæ habet plagam gladii, et vixit.
15 Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiæ, et ut loquatur imago bestiæ: et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiæ, occidantur.
16 Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos habere caracterem in dextera manu sua, aut in frontibus suis:
17 et nequis possit emere, aut vendere, nisi qui habet caracterem, aut nomen bestiæ, aut numerum nominis ejus.
18 Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiæ. Numerus enim hominis est: et numerus ejus sexcenti sexaginta sex.

Evangelium secundum Ioannem 3 : 1 – 36
1 Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum.
2 Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
3 Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
4 Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci?
5 Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.
6 Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
7 Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo .
8 Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu.
9 Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri?
10 Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israël, et hæc ignoras?
11 amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
12 Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis?
13 Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.
14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis:
15 ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
18 Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
19 Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera.
20 Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus:
21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.
22 Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.
23 Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim: quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur.
24 Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.
25 Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione.
26 Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
27 Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.
28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum.
29 Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
30 Illum oportet crescere, me autem minui.
31 Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est.
32 Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit.
33 Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.
34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.
36 Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.

Apocalypsis Ioannis 22 : 16
16 Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis hæc in ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida et matutina.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *