Falsa fiducia

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Falsa fiducia

Deuteronomium 29 : 19
19 Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei: et absumat ebria sitientem,

I Regum 20 : 11
11 Et respondens rex Israël, ait: Dicite ei: Ne glorietur, accinctus æque ut discinctus.

Proverbiorum 3 : 5
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.

Proverbiorum 23 : 4
4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ ponde modum.

Proverbiorum 26 : 12
12 Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens.

Proverbiorum 28 : 26
26 Qui confidit in corde suo stultus est ; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.

Isaiae 5 : 21
21 Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.

Epistula ad Romanos 12 : 16
16 idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos:

Epistula II ad Corinthios 1 : 9
9 Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in mortuos, sed in Deo, qui suscitat mortuos:

Psalmorum 20 : 7
7 Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi ; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo.

Psalmorum 33 : 17
17 Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.

Psalmorum 44 : 6
6 Sagittæ tuæ acutæ, populi sub te cadent, in corda inimicorum regis.

Psalmorum 49 : 6
6 Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.

Proverbiorum 11 : 28
28 Qui confidit in divitiis suis corruet, justi autem quasi virens folium germinabunt.

Isaiae 22 : 11
11 Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinæ veteris ; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis.

Isaiae 31 : 3
3 Ægyptus homo, et non deus ; et equi eorum caro, et non spiritus ; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur.

Ieremiae 48 : 7
7 pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul.

Zachariae 4 : 6
6 Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.

Evangelium secundum Marcum 10 : 24
24 Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !

Psalmorum 33 : 16
16 Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.

Psalmorum 62 : 9
9 Adhæsit anima mea post te ; me suscepit dextera tua.

Psalmorum 118 : 8
8 Justificationes tuas custodiam ; non me derelinquas usquequaque.

Psalmorum 146 : 4
4 qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat.

Isaiae 2 : 22
22 Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.

Ieremiae 17 : 5
5 Hæc dicit Dominus: Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus.

Osee 5 : 13
13 Et vidit Ephraim languorem suum, et Juda vinculum suum ; et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem ultorem: et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *