Fall of Man

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Fall of Man

Genesis 3 : 19
19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris.

Genesis 2 : 17
17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.

Iob 31 : 33
33 Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam:

Ecclesiasticus 7 : 29
29 quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi ; mulierem ex omnibus non inveni.

Isaiae 43 : 27
27 Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui prævaricati sunt in me:

Osee 6 : 7
7 Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum: ibi prævaricati sunt in me.

Epistula ad Romanos 5 : 12
12 Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.

Epistula ad Romanos 5 : 14
14 Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri.

Epistula ad Romanos 5 : 19
19 Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi.

Epistula ad Romanos 5 : 21
21 ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.

Epistula I ad Corinthios 15 : 22
22 Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.

Epistula II ad Corinthios 11 : 3
3 Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *