Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de faenus
Exodus 22 : 25
25 Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes.
Deuteronomium 23 : 19 – 20
19 Non fœnerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem:
20 sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quo indiget, commodabis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.
Proverbiorum 19 : 17
17 Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
Epistula I Ioannis 3 : 17
17 Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo?
Leviticus 25 : 35 – 55
35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,
36 ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.
39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
40 sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum jubilæum operabitur apud te,
41 et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.
42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti: non veneant conditione servorum:
43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
44 Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt:
45 et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos:
46 et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum: fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.
47 Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus:
48 post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
49 et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum: et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.
51 Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium:
52 si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
53 quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo.
54 Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis.
55 Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti.
Proverbiorum 22 : 7
7 Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis.
Epistula ad Romanos 13 : 8
8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
Leave a Reply