Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de faciens tempus Deo
Epistula I ad Thessalonicenses 5 : 17
17 Sine intermissione orate.
Epistula ad Colossenses 3 : 17
17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
Evangelium secundum Matthaeum 6 : 33
33 Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.
Ecclesiasticus 3 : 1 – 10
1 Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo.
2 Tempus nascendi, et tempus moriendi ; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.
3 Tempus occidendi, et tempus sanandi ; tempus destruendi, et tempus ædificandi.
4 Tempus flendi, et tempus ridendi ; tempus plangendi, et tempus saltandi.
5 Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.
6 Tempus acquirendi, et tempus perdendi ; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.
7 Tempus scindendi, et tempus consuendi ; tempus tacendi, et tempus loquendi.
8 Tempus dilectionis, et tempus odii ; tempus belli, et tempus pacis.
9 Quid habet amplius homo de labore suo?
10 Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea.
Epistula II ad Timotheum 2 : 15
15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
Proverbiorum 1 : 20 – 33
20 Sapientia foris prædicat ; in plateis dat vocem suam:
21 in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens:
22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam?
23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
24 Quia vocavi, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:
25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia ;
28 tunc invocabunt me, et non exaudiam ; mane consurgent, et non invenient me:
29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,
30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.
31 Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.
32 Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.
33 Qui autem me audierit absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.
Evangelium secundum Matthaeum 22 : 1 – 14
1 Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens:
2 Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
4 Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.
5 Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:
6 reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.
7 Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
8 Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni:
9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.
11 Intravit autem rex ut viderent discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
12 Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutavit.
13 Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
Epistula ad Philippenses 4 : 13
13 Omnia possum in eo qui me confortat.
Epistula II ad Timotheum 3 : 16
16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia:
Epistula ad Colossenses 4 : 5
5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes.
Psalmorum 62 : 5
5 Sic benedicam te in vita mea ; et in nomine tuo levabo manus meas.
Leave a Reply