Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Euphrates flumen
Apocalypsis Ioannis 16 : 12
12 Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten: et siccavit aquam ejus, ut præpararetur via regibus ab ortu solis.
Genesis 2 : 10 – 14
10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.
11 Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum:
12 et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.
13 Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.
14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.
Danielis 10 : 4
4 Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris.
Epistula II ad Timotheum 1 : 5
5 recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
Leave a Reply