Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Esthaol
Iosue 15 : 33
33 In campestribus vero: Estaol et Sarea et Asena,
Iosue 19 : 41
41 et fuit terminus possessionis ejus Sara et Esthaol, et Hirsemes, id est, civitas solis.
Iudicum 18 : 2
2 Miserunt ergo filii Dan stirpis et familiæ suæ quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram, et diligenter inspicerent: dixeruntque eis: Ite, et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim, et intrassent domum Michæ, requieverunt ibi:
Iudicum 18 : 8
8 Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol, et quid egissent sciscitantibus responderunt:
Iudicum 18 : 11
11 Profecti igitur sunt de cognatione Dan, id est, de Saraa et Esthaol, sexcenti viri accincti armis bellicis,
Iudicum 13 : 25
25 Cœpitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.
Iudicum 16 : 31
31 Descendentes autem fratres ejus et universa cognatio, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris sui Manue: judicavitque Israël viginti annis.
Leave a Reply