Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de esse quietam
Proverbiorum 17 : 28
28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.
Epistula Iacobi 1 : 19
19 Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
Proverbiorum 11 : 12
12 Qui despicit amicum suum indigens corde est ; vir autem prudens tacebit.
Exodus 14 : 14
14 Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.
Psalmorum 4 : 4
4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
Proverbiorum 29 : 11
11 Totum spiritum suum profert stultus ; sapiens differt, et reservat in posterum.
Iob 6 : 24
24 Docete me, et ego tacebo et si quid forte ignoravi, instruite me.
Proverbiorum 10 : 8
8 Sapiens corde præcepta suscipit ; stultus cæditur labiis.
Epistula I ad Thessalonicenses 4 : 11 – 12
11 et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis:
12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt: et nullius aliquid desideretis.
Epistula I Petri 3 : 3 – 4
3 Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus:
4 sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
Proverbiorum 18 : 13
13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum.
Lamentationes 3 : 26
26 TETH. Bonum est præstolari cum silentio salutare Dei.
Epistula Iacobi 3 : 1 – 18
1 Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.
2 In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus.
3 Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.
4 Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.
5 Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit !
6 Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.
7 Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana:
8 linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero.
9 In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.
10 Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.
11 Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?
12 Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.
13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.
14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem:
15 non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica.
16 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
17 Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.
18 Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.
Psalmorum 46 : 10
10 Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.
Psalmorum 37 : 7
7 Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ; tota die contristatus ingrediebar.
Isaiae 26 : 3
3 Vetus error abiit: servabis pacem ; pacem, quia in te speravimus.
I Regum 19 : 11 – 12
11 Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino: et ecce Dominus transit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras ante Dominum: non in spiritu Dominus, et post spiritum commotio: non in commotione Dominus,
12 et post commotionem ignis: non in igne Dominus, et post ignem sibilus auræ tenuis.
Isaiae 30 : 15
15 Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis ; in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis,
Psalmorum 35 : 20
Leave a Reply