Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de esse piger
Proverbiorum 18 : 9
9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.
Proverbiorum 6 : 6 – 11
6 Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.
7 Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem,
8 parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
9 Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo?
10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias ;
11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
Evangelium secundum Matthaeum 25 : 14 – 30
14 Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim.
16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
17 Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.
19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
20 Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
21 Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.
22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
23 Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.
24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es ; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti:
25 et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.
26 Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi:
27 oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
28 Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta:
29 omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
30 Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.
Proverbiorum 13 : 4
4 Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur.
Proverbiorum 21 : 25
25 Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari.
Proverbiorum 10 : 4 – 5
4 Egestatem operata est manus remissa ; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos ; idem autem ipse sequitur aves volantes.
5 Qui congregat in messe, filius sapiens est ; qui autem stertit æstate, filius confusionis.
Epistula ad Ephesios 6 : 11 – 18
11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli:
12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.
13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfeci stare.
14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,
15 et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,
16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere:
17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),
18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis:
Leave a Reply