Quid biblia dicit de esse humilem – Omnes Bible versus de esse humilem

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de esse humilem

Epistula I Petri 5 : 6
6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis:

Epistula ad Philippenses 2 : 3 – 11
3 nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
4 non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.
5 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu:
6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo:
7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
9 Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen:
10 ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum,
11 et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

Epistula Iacobi 4 : 6
6 majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

Evangelium secundum Matthaeum 23 : 12
12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.

II Paralipomenon 7 : 14
14 conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit pœnitentiam a viis suis pessimis: et ego exaudiam de cælo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.

Epistula II ad Corinthios 11 : 30
30 Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor.

Epistula ad Ephesios 2 : 8 – 9
8 Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est:
9 non ex operibus, ut ne quis glorietur.

Evangelium secundum Lucam 18 : 9 – 14
9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam:
10 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus.
11 Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus:
12 jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.
13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.
14 Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.

Epistula I Petri 5 : 5
5 Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

Epistula ad Ephesios 4 : 2
2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,

Epistula Iacobi 4 : 10
10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.

Michaeae 6 : 8
8 Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.

Epistula ad Ephesios 4 : 31 – 32
31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

Proverbiorum 16 : 18
18 Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.

Evangelium secundum Lucam 18 : 9 – 20
9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam:
10 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus.
11 Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus:
12 jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.
13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.
14 Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.
15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.
16 Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei.
17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo?
19 Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus.
20 Mandata nosti: non occides ; non mœchaberis ; non furtum facies ; non falsum testimonium dices ; honora patrem tuum et matrem.

Epistula ad Romanos 3 : 23
23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.

Deuteronomium 8 : 2
2 Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non.

Evangelium secundum Matthaeum 7 : 1 – 2
1 Nolite judicare, ut non judicemini.
2 In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.

Proverbiorum 15 : 1
1 Responsio mollis frangit iram ; sermo durus suscitat furorem.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *