Equus

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Equus

Iob 39 : 25
25 Ubi audierit buccinam, dicit: Vah ! procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus.

Ieremiae 4 : 13
13 Ecce quasi nubes ascendet: et quasi tempestas currus ejus, velociores aquilis equi illius. Væ nobis ! quoniam vastati sumus.

Isaiae 5 : 28
28 Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti. Ungulæ equorum ejus ut silex, et rotæ ejus quasi impetus tempestatis.

Ieremiae 8 : 16
16 A Dan auditus est fremitus equorum ejus: a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra: et venerunt, et devoraverunt terram, et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus.

Psalmorum 33 : 17
17 Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.

Proverbiorum 21 : 31
31 Equus paratur ad diem belli ; Dominus autem salutem tribuit.

Exodus 14 : 9
9 Cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, repererunt eos in castris super mare: omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon.

Exodus 15 : 19
19 Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare: et reduxit super eos Dominus aquas maris: filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.

I Regum 22 : 4
4 Et ait ad Josaphat: Veniesne mecum ad præliandum in Ramoth Galaad?

II Regum 18 : 23
23 Nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum, et dabo vobis duo millia equorum, et videte an habere valeatis ascensores eorum.

Ieremiae 47 : 3
3 a strepitu pompæ armorum, et bellatorum ejus, a commotione quadrigarum ejus, et multitudine rotarum illius. Non respexerunt patres filios manibus dissolutis,

Ieremiae 51 : 21
21 et collidam in te equum et equitem ejus: et collidam in te currum et ascensorem ejus:

Isaiae 31 : 1
1 Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt ; et super equitibus, quia prævalidi nimis ; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt !

Deuteronomium 17 : 16
16 Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Ægyptum, equitatus numero sublevatus, præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini.

Iosue 11 : 6
6 Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos: cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israël: equos eorum subnervabis, et currus igne combures.

Iosue 11 : 9
9 fecitque sicut præceperat ei Dominus, equos eorum subnervavit, currusque combussit igni.

II Samuelis 8 : 4
4 Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum: dereliquit autem ex eis centum currus.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *