Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Emulation
Epistula ad Romanos 11 : 11
11 Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur.
Epistula ad Romanos 11 : 14
14 si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.
Epistula II ad Corinthios 8 : 8
8 Non quasi imperans dico: sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans.
Epistula II ad Corinthios 9 : 5
5 Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut præveniant ad vos, et præparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam.
Epistula ad Hebraeos 10 : 24
24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum:
Genesis 28 : 9
9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.
Genesis 30 : 24
24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum.
Leave a Reply