Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de elevatis manibus
Psalmorum 63 : 4
4 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas ; intenderunt arcum rem amaram,
Psalmorum 134 : 2
2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Epistula I ad Timotheum 2 : 8
8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.
Lamentationes 3 : 41
41 NUN. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cælos.
Psalmorum 141 : 2
2 Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum.
I Regum 8 : 54
54 Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini: utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat in cælum.
Nehemiae 8 : 6
6 Et benedixit Esdras Domino Deo magno: et respondit omnis populus: Amen, amen, elevans manus suas: et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram.
I Regum 8 : 22
22 Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiæ Israël, et expandit manus suas in cælum,
Psalmorum 143 : 6
6 Fulgura coruscationem, et dissipabis eos ; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
Psalmorum 28 : 2
2 Afferte Domino gloriam et honorem ; afferte Domino gloriam nomini ejus ; adorate Dominum in atrio sancto ejus.
Iob 11 : 13
13 Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.
Evangelium secundum Lucam 24 : 50
50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.
II Paralipomenon 6 : 29 – 30
29 si quis de populo tuo Israël fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem suam, et expanderit manus suas in domo hac,
30 tu exaudies de cælo, de sublimi scilicet habitaculo tuo, et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo (tu enim solus nosti corda filiorum hominum):
Exodus 9 : 33
33 Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.
I Regum 8 : 38
38 cuncta devotatio, et imprecatio, quæ acciderit omni homini de populo tuo Israël: si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac,
Esdrae 9 : 5
5 et in sacrificio vespertino, surrexi de afflictione mea, et scisso pallio et tunica, curvavi genua mea, et expandi manus meas ad Dominum Deum meum.
Psalmorum 119 : 48
Psalmorum 88 : 9
9 Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
Exodus 9 : 29
29 Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra:
Psalmorum 68 : 31
31 Laudabo nomen Dei cum cantico ; et magnificabo eum in laude ;
Leave a Reply