Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Electio
Nehemiae 11 : 1
1 Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
Evangelium secundum Ioannem 15 : 16
16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
Evangelium secundum Ioannem 17 : 6
6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt.
Epistula ad Ephesios 1 : 4
4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.
Epistula ad Ephesios 2 : 10
10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.
Epistula II ad Thessalonicenses 2 : 13
13 in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi.
Isaiae 42 : 1
1 Ecce servus meus, suscipiam eum ; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus proferet.
Epistula I Petri 2 : 6
6 Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur.
Epistula I ad Timotheum 5 : 21
21 Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
Deuteronomium 7 : 6
6 quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.
Isaiae 45 : 4
4 propter servum meum Jacob, et Israël, electum meum ; et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me.
Evangelium secundum Lucam 6 : 13
13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit):
Actus Apostolorum 9 : 15
15 Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël.
Leave a Reply