Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Effugere
Genesis 3 : 11
11 Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti?
Genesis 4 : 11
11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.
Iob 34 : 22
22 Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,
Isaiae 10 : 3
3 Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram,
Evangelium secundum Matthaeum 23 : 33
33 Serpentes genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ?
Epistula ad Romanos 2 : 3
3 Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei?
Epistula I ad Thessalonicenses 5 : 3
3 cum enim dixerint, Pax et securitas: tunc repentius eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
Epistula ad Hebraeos 2 : 3
3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,
Epistula ad Hebraeos 12 : 26
26 Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum.
Leave a Reply