Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de educatione
Ecclesiasticus 7 : 12
12 Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.
Epistula ad Romanos 12 : 2
2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
Ieremiae 29 : 11
11 Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.
Proverbiorum 4 : 13
13 Tene disciplinam, ne dimittas eam ; custodi illam, quia ipsa est vita tua.
Proverbiorum 16 : 16
16 Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
Proverbiorum 16 : 3
3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.
Deuteronomium 11 : 19
19 Docete filios vestros ut illa meditentur: quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris.
Proverbiorum 9 : 10
10 Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.
Epistula II ad Timotheum 3 : 16
16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia:
Epistula ad Colossenses 2 : 8
8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum:
Epistula I ad Corinthios 2 : 4 – 5
4 et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis:
5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.
Epistula ad Ephesios 6 : 4
4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
Epistula II Ioannis 1 : 9
9 Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.
Exodus 4 : 12
12 Perge, igitur, et ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris.
Isaiae 28 : 9 – 10
9 Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.
10 Quia manda, remanda ; manda, remanda ; exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ; modicum ibi, modicum ibi.
Danielis 1 : 17
17 Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.
Epistula II ad Timotheum 2 : 15
15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
Proverbiorum 10 : 14
14 Sapientes abscondunt scientiam ; os autem stulti confusioni proximum est.
Epistula ad Romanos 12 : 1
1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
Deuteronomium 6 : 1 – 25
1 Hæc sunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam:
2 ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui.
3 Audi, Israël, et observa ut facias quæ præcepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.
4 Audi, Israël: Dominus Deus noster, Dominus unus est.
5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.
6 Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo:
7 et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.
8 Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,
9 scribesque ea in limine, et ostiis domus tuæ.
10 Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non ædificasti,
11 domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quæ non plantasti,
12 et comederis, et saturatus fueris:
13 cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis.
14 Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quæ in circuitu vestro sunt:
15 quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui: nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terræ.
16 Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.
17 Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi:
18 et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis,
19 ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est.
20 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimonia hæc, et cæremoniæ, atque judicia, quæ præcepit Dominus Deus noster nobis?
21 dices ei: Servi eramus Pharaonis in Ægypto, et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti:
22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,
23 et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris.
24 Præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ, sicut est hodie.
25 Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.
Leave a Reply