Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Eclipse
Isaiae 13 : 10
10 Quoniam stellæ cæli, et splendor earum, non expandent lumen suum ; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
Ezechielis 32 : 8
8 Omnia luminaria cæli mœrere faciam super te: et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus, cum ceciderint vulnerati tui in medio terræ, ait Dominus Deus.
Ioel 2 : 10
10 A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.
Ioel 2 : 31
31 Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
Ioel 3 : 15
15 Sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.
Amos 8 : 9
9 Et erit in die illa, dicit Dominus Deus: occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis:
Michaeae 3 : 6
6 Propterea nox vobis pro visione erit, et tenebræ vobis pro divinatione ; et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies.
Evangelium secundum Matthaeum 24 : 29
29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur:
Evangelium secundum Marcum 13 : 24
24 Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum:
Actus Apostolorum 2 : 20
20 sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
Apocalypsis Ioannis 6 : 13
13 et stellæ de cælo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur:
Isaiae 60 : 19
19 Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te ; sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.
Leave a Reply