Ecclesia familia

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Ecclesia familia

Epistula ad Hebraeos 10 : 24 – 25
24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum:
25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.

Epistula ad Romanos 12 : 10 – 13
10 caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem prævenientes:
11 sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes:
12 spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes:
13 necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes.

Epistula ad Colossenses 3 : 16
16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.

Evangelium secundum Matthaeum 12 : 49 – 50
49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.
50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.

Actus Apostolorum 2 : 42 – 47
42 Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.
43 Fiebat autem omni animæ timor: multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.
44 Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.
45 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.
46 Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione, et simplicitate cordis,
47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.

Epistula I Ioannis 3 : 1 – 24
1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum.
2 Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.
3 Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.
4 Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas.
5 Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est.
6 Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.
7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.
8 Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.
9 Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
10 In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum:
11 quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.
12 Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa.
13 Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.
14 Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte:
15 omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem.
16 In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere.
17 Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo?
18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate:
19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.
20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia.
21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum:
22 et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus.
23 Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
24 Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *