Eburneum

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Eburneum

Canticum Canticorum 5 : 14
14 Manus illius tornatiles, aureæ, plenæ hyacinthis. Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris.

Canticum Canticorum 7 : 4
4 Collum tuum sicut turris eburnea ; oculi tui sicut piscinæ in Hesebon quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum.

Ezechielis 27 : 15
15 Filii Dedan negotiatores tui: insulæ multæ, negotiatio manus tuæ: dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo.

I Regum 10 : 22
22 quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos.

II Paralipomenon 9 : 21
21 Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos.

Ezechielis 27 : 6
6 Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos: et transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico, et prætoriola de insulis Italiæ.

I Regum 22 : 39
39 Reliqua autem sermonum Achab, et universa quæ fecit, et domus eburnea quam ædificavit, cunctarumque urbium quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?

Psalmorum 45 : 8
8 Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Jacob.

Amos 3 : 15
15 Et percutiam domum hiemalem cum domo æstiva, et peribunt domus eburneæ, et dissipabuntur ædes multæ, dicit Dominus.

Psalmorum 45 : 8
8 Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Jacob.

I Regum 10 : 18
18 Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem: et vestivit eum auro fulvo nimis,

II Paralipomenon 9 : 17
17 Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo.

Ezechielis 27 : 6
6 Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos: et transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico, et prætoriola de insulis Italiæ.

Amos 6 : 4
4 qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris ; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti ;

Apocalypsis Ioannis 18 : 12
12 merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritæ, et byssi, et purpuræ, et serici, et cocci (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et æramento, et ferro, et marmore,

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *