Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de dreamcatchers
Deuteronomium 4 : 15 – 24
15 Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis:
16 ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminæ:
17 similitudinem omnium jumentorum, quæ sunt super terram, vel avium sub cælo volantium,
18 atque reptilium, quæ moventur in terra, sive piscium qui sub terra morantur in aquis:
19 ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt.
20 Vos autem tulit Dominus, et eduxit de fornace ferrea Ægypti, ut haberet populum hæreditarium, sicut est in præsenti die.
21 Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros, et juravit ut non transirem Jordanem, nec ingrederer terram optimam, quam daturus est vobis.
22 Ecce morior in hac humo ; non transibo Jordanem: vos transibitis, et possidebitis terram egregiam.
23 Cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum, et facias tibi sculptam similitudinem eorum, quæ fieri Dominus prohibuit:
24 quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus æmulator.
Epistula I ad Corinthios 10 : 18 – 22
18 Videte Israël secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris?
19 Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid?
20 Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum:
21 non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.
22 An æmulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.
Deuteronomium 32 : 16 – 19
16 Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.
17 Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant: novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum:
18 Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.
19 Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est: quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.
Leave a Reply