drama

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de drama

Epistula ad Galatas 5 : 15
15 Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini.

Epistula ad Galatas 5 : 16 – 17
16 Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.

Epistula ad Philippenses 3 : 16
16 Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.

Ezechielis 18 : 20
20 Anima quæ peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.

Exodus 20 : 5
5 Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me:

Ezechielis 4 : 4 – 8
4 Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israël super eo, numero dierum quibus dormies super illud, et assumes iniquitatem eorum.
5 Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos et nonaginta dies, et portabis iniquitatem domus Israël.
6 Et cum compleveris hæc, dormies super latus tuum dexterum secundo, et assumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus: diem pro anno, diem, inquam, pro anno, dedi tibi.
7 Et ad obsidionem Jerusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit extentum: et prophetabis adversus eam.
8 Ecce circumdedi te vinculis: et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuæ.

Psalmorum 23 : 1 – 6
1 Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum.
3 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus?
4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo.
5 Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.
6 Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob.

Psalmorum 91 : 1 – 16
1 Psalmus cantici, in die sabbati.
2 Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime.
3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem ;
4 in decachordo, psalterio, cum cantico, in cithara.
5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.
6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.
7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.
8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi ;
9 tu autem Altissimus in æternum, Domine.
10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.
12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
13 Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur.
14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt:
16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.

Ecclesiasticus 1 : 1 – 18
1 Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.
2 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes ; vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
3 Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole?
4 Generatio præterit, et generatio advenit ; terra autem in æternum stat.
5 Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur ; ibique renascens,
6 gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
7 Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat ; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant.
8 Cunctæ res difficiles ; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
9 Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est.
10 Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.
11 Non est priorum memoria ; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.
12 Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem ;
13 et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
14 Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
15 Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
16 Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem ; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam ; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus:
18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ; et qui addit scientiam, addit et laborem.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *