Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de donatio organi
Evangelium secundum Ioannem 15 : 12 – 13
12 Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.
Genesis 2 : 21 – 23
21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.
22 Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam.
23 Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.
Ecclesiasticus 12 : 7
7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.
Ecclesiasticus 3 : 20
20 et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.
Epistula I ad Corinthios 15 : 35 – 49
35 Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient?
36 Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur:
37 et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.
38 Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuique seminum proprium corpus.
39 Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
40 Et corpora cælestia, et corpora terrestria: sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.
41 Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate:
42 sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
43 Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute:
44 seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est:
45 Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
46 Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale.
47 Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis.
48 Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis cælestis, tales et cælestes.
49 Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.
I Samuelis 16 : 7
7 Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.
Leave a Reply