domus

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de domus

Proverbiorum 24 : 3
3 Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur.

Actus Apostolorum 16 : 31
31 At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum: et salvus eris tu, et domus tua.

Epistula ad Hebraeos 3 : 4
4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est.

Deuteronomium 20 : 5
5 Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt: Quis est homo qui ædificavit domum novam, et non dedicavit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam.

Proverbiorum 24 : 4
4 In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.

Iosue 24 : 15
15 Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino.

Isaiae 56 : 7
7 adducam eos in montem sanctum meum et lætificabo eos in domo orationis meæ ; holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *