Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de dominium
Genesis 1 : 26
26 et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.
Genesis 1 : 28
28 Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.
Epistula ad Romanos 6 : 14
14 Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia.
Evangelium secundum Lucam 10 : 19
19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit.
Isaiae 43 : 1 – 28
1 Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo ; meus es tu.
2 Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te ; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.
3 Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthopiam, et Saba pro te.
4 Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus, ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua.
5 Noli timere, quia ego tecum sum ; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te.
6 Dicam aquiloni: Da ; et austro: Noli prohibere ; affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ.
7 Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum.
8 Educ foras populum cæcum, et oculos habentem ; surdum, et aures ei sunt.
9 Omnes gentes congregatæ sunt simul, et collectæ sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quæ prima sunt audire nos faciet? Dent testes eorum, justificentur, et audiant et dicant: Vere.
10 Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi ; ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum ; ante me non est formatus Deus, et post me non erit.
11 Ego sum, ego sum Dominus ; et non est absque me salvator.
12 Ego annuntiavi, et salvavi ; auditum feci, et non fuit in vobis alienus: vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus.
13 Et ab initio ego ipse ; et non est qui de manu mea eruat. Operabor, et quis avertet illud?
14 Hæc dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israël: Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldæos in navibus suis gloriantes.
15 Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israël, rex vester.
16 Hæc dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam ;
17 qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum ; simul obdormierunt, nec resurgent ; contriti sunt quasi linum, et extincti sunt.
18 Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini.
19 Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea ; ponam in deserto viam, et in invio flumina.
20 Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones, quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo.
21 Populum istum formavi mihi, laudem meam narrabit.
22 Non me invocasti, Jacob ; nec laborasti in me, Israël.
23 Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me ; non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi præbui in thure.
24 Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me ; verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis, præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.
25 Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor.
26 Reduc me in memoriam, et judicemur simul: narra si quid habes ut justificeris.
27 Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui prævaricati sunt in me:
28 et contaminavi principes sanctos ; dedi ad internecionem Jacob, et Israël in blasphemiam.
Psalmorum 8 : 6
6 Minuisti eum paulo minus ab angelis ; gloria et honore coronasti eum ;
Epistula I Ioannis 3 : 2
2 Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.
Apocalypsis Ioannis 21 : 3
3 Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus:
Genesis 3 : 16
16 Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
Evangelium secundum Ioannem 14 : 30
30 Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.
Epistula I Ioannis 5 : 19
19 Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est.
Leave a Reply