Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de dolorem
Apocalypsis Ioannis 21 : 4
4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.
Evangelium secundum Ioannem 16 : 33
33 Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.
Psalmorum 30 : 5
5 Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.
Epistula II ad Corinthios 7 : 10
10 Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur: sæculi autem tristitia mortem operatur.
Epistula ad Romanos 8 : 18
18 Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.
Epistula I ad Thessalonicenses 4 : 13
13 Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.
Isaiae 35 : 10
10 Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.
Proverbiorum 10 : 22
22 Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.
Epistula I Petri 5 : 7
7 omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
I Samuelis 1 : 15
15 Respondens Anna: Nequaquam, inquit, domine mi: nam mulier infelix nimis ego sum, vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.
Epistula Iacobi 4 : 7
7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
Epistula II ad Corinthios 7 : 11
11 Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem: sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed vindictam: in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.
Epistula I Ioannis 1 : 9
9 Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
Evangelium secundum Lucam 19 : 10
10 Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.
Leave a Reply