doctrina scripturarum

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de doctrina scripturarum

Epistula ad Hebraeos 11 : 6
6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.

Evangelium secundum Ioannem 15 : 7
7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.

Epistula ad Romanos 10 : 8
8 Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus.

Evangelium secundum Ioannem 5 : 39
39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me:

Psalmorum 27 : 14

Apocalypsis Ioannis 3 : 19
19 Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age.

Evangelium secundum Ioannem 10 : 27
27 Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me:

Epistula II ad Corinthios 3 : 6
6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.

Epistula ad Hebraeos 4 : 12
12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.

Epistula ad Romanos 10 : 17
17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *