Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de docens liberos
Proverbiorum 22 : 6
6 Proverbium est: adolescens juxta viam suam ; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
Deuteronomium 6 : 6 – 7
6 Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo:
7 et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.
Epistula ad Ephesios 6 : 4
4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
Evangelium secundum Matthaeum 19 : 13 – 15
13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.
14 Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum cælorum.
15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
Proverbiorum 13 : 24
24 Qui parcit virgæ odit filium suum ; qui autem diligit illum instanter erudit.
Proverbiorum 19 : 18
18 Erudi filium tuum ; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.
Deuteronomium 6 : 7
7 et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.
Epistula ad Colossenses 3 : 21
21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
Proverbiorum 13 : 22
22 Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.
Epistula II ad Timotheum 3 : 14 – 15
14 Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris:
15 et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu.
Ecclesiasticus 12 : 1
1 Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas: Non mihi placent ;
Epistula ad Titum 2 : 4 – 5
4 ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
5 prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.
Deuteronomium 4 : 10
10 a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens: Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos.
Proverbiorum 23 : 13 – 14
13 Noli subtrahere a puero disciplinam ; si enim percusseris eum virga, non morietur.
14 Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.
Isaiae 28 : 9 – 10
9 Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.
10 Quia manda, remanda ; manda, remanda ; exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ; modicum ibi, modicum ibi.
Epistula ad Hebraeos 12 : 5 – 11
5 et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris.
6 Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit.
7 In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater?
8 quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis.
9 Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus?
10 Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.
11 Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.
Leave a Reply