discretionem

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de discretionem

Epistula I Ioannis 4 : 1
1 Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum.

Epistula ad Philippenses 1 : 9 – 10
9 Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu:
10 ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,

Epistula ad Hebraeos 4 : 12
12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.

Epistula ad Hebraeos 5 : 14
14 Perfectorum autem est solidus cibus: eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.

Proverbiorum 3 : 1 – 35
1 Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat ;
2 longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem apponent tibi.
3 Misericordia et veritas te non deserant ; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui ;
4 et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.
6 In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
7 Ne sis sapiens apud temetipsum ; time Deum, et recede a malo:
8 sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.
9 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei ;
10 et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.
11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis:
12 quem enim diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.
13 Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.
14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.
15 Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.
16 Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria.
17 Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ.
18 Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.
19 Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cælos prudentia.
20 Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.
21 Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,
22 et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis.
23 Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.
24 Si dormieris, non timebis ; quiesces, et suavis erit somnus tuus.
25 Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
26 Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.
27 Noli prohibere benefacere eum qui potest ; si vales, et ipse benefac.
28 Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere, cras dabo tibi, cum statim possis dare.
29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.
30 Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.
31 Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus:
32 quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.
33 Egestas a Domino in domo impii ; habitacula autem justorum benedicentur.
34 Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.
35 Gloriam sapientes possidebunt ; stultorum exaltatio ignominia.

Evangelium secundum Ioannem 7 : 24
24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.

Proverbiorum 2 : 1 – 5
1 Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te:
2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ ;
4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam:
5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,

Epistula I ad Corinthios 14 : 33
33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.

Epistula II ad Corinthios 11 : 13 – 15
13 Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.
14 Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.
15 Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ: quorum finis erit secundum opera ipsorum.

Epistula ad Colossenses 2 : 8
8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum:

I Regum 3 : 9
9 Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum?

Epistula I ad Corinthios 2 : 14
14 Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur.

Epistula I ad Timotheum 6 : 3 – 5
3 Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ:
4 superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ,
5 conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem.

Evangelium secundum Matthaeum 24 : 24
24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.

Evangelium secundum Matthaeum 10 : 16
16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.

Epistula I ad Thessalonicenses 5 : 21
21 Omnia autem probate: quod bonum est tenete.

Epistula II ad Corinthios 11 : 14
14 Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.

Epistula II ad Timotheum 3 : 15
15 et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu.

Epistula Iacobi 1 : 5
5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *