Quid biblia dicit de discipulatus – Omnes Bible versus de discipulatus

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de discipulatus

Evangelium secundum Matthaeum 28 : 18 – 20
18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra:
19 euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti:
20 docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.

Evangelium secundum Matthaeum 5 : 14 – 16
14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,
15 neque accedunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.
16 Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.

Evangelium secundum Lucam 14 : 27
27 Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.

Epistula II ad Timotheum 2 : 2
2 et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.

Actus Apostolorum 2 : 42
42 Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.

Epistula ad Ephesios 4 : 11 – 17
11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores,
12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi:
13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi:
14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus:
16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.
17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,

Evangelium secundum Lucam 9 : 23
23 Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.

Evangelium secundum Matthaeum 16 : 24 – 25
24 Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

Evangelium secundum Ioannem 15 : 1 – 17
1 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.
3 Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.
4 Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
5 Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
6 Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.
7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.
8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.
9 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
10 Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.
11 Hæc locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
12 Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.
14 Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.
15 Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
17 Hæc mando vobis: ut diligatis invicem.

Evangelium secundum Ioannem 8 : 31 – 32
31 Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.

Evangelium secundum Lucam 14 : 26
26 Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.

Evangelium secundum Ioannem 13 : 34 – 35
34 Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.

Epistula ad Galatas 6 : 6
6 Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.

Evangelium secundum Lucam 14 : 33
33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.

Epistula I ad Corinthios 11 : 1
1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.

Evangelium secundum Lucam 9 : 57 – 62
57 Factum est autem: ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris.
58 Dixit illi Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
59 Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.
60 Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei.
61 Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt.
62 Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.

Epistula ad Titum 2 : 1 – 8
1 Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam:
2 senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia:
3 anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes:
4 ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
5 prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.
6 Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.
7 In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,
8 verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.

Evangelium secundum Lucam 6 : 40
40 Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.

Evangelium secundum Matthaeum 7 : 21
21 Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *