dimittens peccata

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de dimittens peccata

Epistula I Ioannis 1 : 9
9 Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.

Epistula Iacobi 5 : 16
16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua.

Epistula ad Hebraeos 10 : 17
17 et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.

II Paralipomenon 7 : 14
14 conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit pœnitentiam a viis suis pessimis: et ego exaudiam de cælo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.

Evangelium secundum Marcum 11 : 25
25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.

Actus Apostolorum 10 : 43
43 Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.

Epistula I Petri 3 : 7
7 Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ: ut non impediantur orationes vestræ.

Epistula ad Ephesios 4 : 26 – 27
26 Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram.
27 Nolite locum dare diabolo:

Evangelium secundum Lucam 6 : 37
37 Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.

Epistula ad Ephesios 4 : 32
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

Evangelium secundum Lucam 17 : 3 – 4
3 Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit, dimitte illi.
4 Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi.

Evangelium secundum Lucam 6 : 27
27 Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.

Evangelium secundum Lucam 15 : 11 – 32
11 Ait autem: Homo quidam habuit duos filios:
12 et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.
13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.
15 Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat.
17 In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !
18 surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cælum, et coram te:
19 jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis.
20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.
21 Dixitque ei filius: Pater, peccavi in cælum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus.
22 Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus:
23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur:
24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.
25 Erat autem filius ejus senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum:
26 et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.
27 Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
28 Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.
29 At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi: et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer.
30 Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
31 At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt:
32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est.

Apocalypsis Ioannis 6 : 9 – 10
9 Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant:
10 et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra?

Epistula ad Ephesios 5 : 25
25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,

Epistula I Petri 3 : 9
9 non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis.

Evangelium secundum Marcum 2 : 10
10 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),

Actus Apostolorum 2 : 38
38 Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti.

Epistula ad Colossenses 3 : 13
13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.

Evangelium secundum Matthaeum 5 : 44
44 Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *