Quid biblia dicit de Diluvium – Omnes Bible versus de Diluvium

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Diluvium

Genesis 6 : 13
13 dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

Genesis 6 : 17
17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa quæ in terra sunt, consumentur.

Iob 22 : 16
16 qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum?

Psalmorum 90 : 5
5 Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno ;

Evangelium secundum Matthaeum 24 : 38
38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,

Evangelium secundum Lucam 17 : 27
27 edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes.

Epistula ad Hebraeos 11 : 7
7 Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus.

Epistula I Petri 3 : 20
20 qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam.

Epistula II Petri 2 : 5
5 Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noë justitiæ præconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens.

Genesis 8 : 21
21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *